

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 22: Versus 55
Igne in medio.Ignis cupiditatis instinctu maligni spiritus accensus, in atrio Caiphae ad negandum et blasphemandum Deum linguas perfidorum armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum maligna synodus gerebat, hoc ignis inter frigora noctis foris accensus typice demonstrabat. Hoc frigore ad horam torpens Petrus, quasi prunis ministrorum calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat. Sed hanc infidelitatem Domino respiciente reliquit et post resurrectionem in captura piscium, cum prunas positas, et piscem superpositum vidisset, cor suum prunis amoris inflammavit.